processing

Verse Ticker

loading




Verse Ticker

(in-development, may not work on all browsers and devices)



See It

Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum unus erat toto naturae vultus in orbe, quem dixere chaos: rudis indigestaque moles nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem non bene iunctarum discordia semina rerum. nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan, nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe, nec circumfuso pendebat in aere tellus ponderibus librata suis, nec bracchia longo margine terrarum porrexerat Amphitrite; utque aer, tellus illic et pontus et aether. Sic erat instabilis tellus, innabilis unda, lucis egens aer: nulli sua forma manebat, obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno frigida pugnabant calidis, umentia siccis mollia cum duris, sine pondere habentia pondus. Hanc deus et melior litem natura diremit. Nam caelo terras et terris abscidit undas, et liquidum spisso secrevit ab aere caelum. Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit. Ignea convexi vis et sine pondere caeli emicuit summaque locum sibi fecit in arce: proximus est aer illi levitate locoque: densior his tellus, elementaque grandia traxit et pressa est gravitate sua: circumfluus umor ultima possedit solidumque coercuit orbem. Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum congeriem secuit sectamque in membra redegit, principio terram, ne non aequalis ab omni parte foret, magni speciem glomeravit in orbis. Tum freta diffudit rapidisque tumescere ventis iussit et ambitae circumdare litora terrae. Addidit et fontes et stagna inmensa lacusque fluminaque obliquis cinxit declivia ripis, quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa, in mare perveniunt partim campoque recepta liberioris aquae pro ripis litora pulsant. Iussit et extendi campos, subsidere valles, fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes. Utque duae dextra caelum totidemque sinistra parte secant zonae, quinta est ardentior illis, sic onus inclusum numero distinxit eodem cura dei, totidemque plagae tellure premuntur. Quarum quae media est, non est habitabilis aestu: nix tegit alta duas: totidem inter utrumque locavit temperiemque dedit mixta cum frigore flamma... or so they say.    


Hear It

     


Read It

 
 full text here